De Admirandis, Pag. 221
 
Vanini, De Admirandis

/p. 221/ instituatur quaestio. I. C. Ipsae vero carnes nunc

in nostro corpore corrumpuntur.

DIALOGUS XXXIV.

De avium generatione.

Alex

Quot modis aves congenerantur?

I. C. Quatuor. Alex. Quisnam primus

est? I. C. Ex ovis. Alex. Quibus

ex ovi partibus? I. C. – Hippocrates,

Medicorum Praeceptor eximius,

censuit ex ovi luteo fieri pullum, ab albumine

vero cibum sumere. E contra Peripateticorum

Princeps existimavit ex albo nasci

et luteo nutriri, cui opinioni aliquando favebam.

Alex. – At quibus persuasus rationibus?

I. C. – Quia pullum perfectum vidi absque ullis

albi reliquijs totum a vitello circumstante

obsessum. Insuper anatis indicae ovum ad Solem

inspiciens in summo fastigio eandem

deprehendi nigredinem, quae in earum rostris

est. Alex. – Habesne nunc aliquid, quod Aristoteli

obijcias? I. C. Maxime. Nam in libris De

animalium generatione scripsit haec verba:

«Ubi ovorum vitella membranis distinguuntur, duo

inde pulli, ubi vero duo vitella non dissepiuntur, sed

unum sunt continuum, nascuntur monstra corpore

unico et uno capite, cruribus et alis quaternis».

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum